Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 94 Cic. Luc. 96 () >>Cic. Luc. 98

95Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae [Note] telam [Note] retexens tollit ad extremum superiora: utrum ea vestra an nostra culpa est? nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum [Note]) aut verum esse aut falsum. quid igitur haec vera an falsa sunt: 'si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris * verum [Note] dicis'? haec scilicet [Note] inexplicabilia esse dicitis; quod est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et non percepta dicimus [Note]sed hoc omitto, illud quaero:

ch. 30si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio, effatum [Note] esse id quod aut verum

-- --

aut falsum sit? Rebus sumptis adiungamex iis sequendas esse alias inprobandas[Note] quae sint in genere contrario. 96Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: 'si dicis nunc lucere et verum dicis, <lucet; dicis autem nunc lucere et verum dicis;> [Note] lucet igitur'? probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis, aut ars ista nulla est. vide [Note] ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'si dicis te mentiri [Note] verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis; mentiris igitur'. qui potes [Note] hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid enim faceret huic conclusioni 'si lucet, <lucet;> [Note] lucet autem; lucet igitur'? cederet scilicet; ipsa enim ratio conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt 'si mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur'? hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui igitur magis illud? si ars si ratio si via [Note] si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 94 Cic. Luc. 96 () >>Cic. Luc. 98

Powered by PhiloLogic